Martin Bresser, De Conscientia Libri Sex

R. P. Martini Bresseri Boxtellani e Societate Iesv Theologici De Conscientia Libir Sex. Ad omnigenas conscientias dirigendas idonei. Antverpae, apud Viduam Ioannis Cnobbari anno 1638.

Lib. I De conscientia in genere

I,ii,17: conscientia pertinet ad intellectum (p. 12).

I,iii,20: conscientia, ut scientia, significat aliquando actum, potestque dici conscientia actualis; aliquando habitum vel ipsam animam potentem habitualiter illum elicere, potestque dici conscientia habitualis (p. 14).

I,iii,22 p. 15: synteresis is a kind of conscientia habitualis.

I,iv,26: conscientia actualis est dictamen practicum, quod aliquid sit faciendum vel non faciendum, bene vel male factum.

I,iv,32-33: conscientia is different from both imperium and apprehensio (p. 19-20).

I,iv,35: even the operations of the intellect are a kind of praxis (p. 20).

I,iv,36: Dico itaque tertio: conscientia dicitur dictamen practicum, quia habet pro objecto & fine suo intrinseco praxin; qualis est quaevis operatio interna etiam intellectus, & externa quam illa nata & apta est dirigere (p. 20).
Our conscientia applies to our thoughts and to what follows from them, that is, our actions.

I,vi,41: conscientia spectat ad diversos habitus, vel prinicipia, pro diversitate materiae circa quam versatur (p. 23).

I,viii: kinds of habitual conscientia. These are: bona, mala, munda, immunda, inquinata, cauteriata, hypocritica, perturbata, pharisaica.

I,ix,65: kinds of actual conscientia. Primo in rectam ac veram, scilicet practice; secundo in probabile; tertio dubiam; quarto in erroneam ac falsam; quinto in scrupulosam (p. 30-1).

I,ix,66: Vera tamen dici solet, quae speculative talis est; quia videlicet conformis objecto suo prout est a parte rei, non prout judicatur ab intellectu nostro: quali conscientia caruit Jacob dum accessit ad Liam: quia ejus judicium: licet mihi ad hanc, hic & nunc accedere, quamvis practice, verum & prudens; speculative tamen et abstrahendo ab ejus errore ac judicio, falsum fuit; quia illa non erat, sed putabatur uxor (p. 31).

I,ix,67 Some say that the vera conscientia is the one that follows from any general practical principle and a true minor. But consider:

(1) honestum est accedere ad bona fide putatam conjugem,
haec est illa, ergo etc.
(2) honestum est accedere ad conjugem,
haec est illa, ergo etc.

In (1), the major is a false general principle; in (2), the minor is false. The first reasoning, Bresser writes, is practically correct but speculatively wrong (p. 31).

I,x,77: conscientia est lex, adeoque obligat vi sua (p. 34).

I,xii,97: the synderesis is a faculty or habitus by which we know the principles of morals.

I,xiii,107: conscientia est lex naturalis.

I,xiv,117 (in passing): synderesis = conscientia circa principia universalia (p. 55).

I,xv,123: Amplissimum & maximum momentis est hoc conscientiae offficium, scilicet esse regulam & mensuram omnium actuum moralium, & ab ei pendent varia dicenda sequentibus capit. & libris; quare hoc & sequenti capite paulo exactus est explanandum.
Suppono tanquam certum & clarum in eodem numero actu distingui, esse naturale seu physicum, & morale. Physice enim idem est, sive fiat contra legem sive non; moraliter autem omnino diversus, quia malus si contra legem, si non, bonus (p. 58).

I,xv,124. Dico primo: ut actus sit moralis debet esse liber: est certa & communis.
Probatur, quia esse morale, seu moralitas in actu est id, ratione cujus censetur laude vel vituperio dignus, qualis non potest esse nisi liber. Atque haec est causa cur visio beatifica, etsi alioquin actio perfectissima moralis non sit, eademque est ratio de motibus primo primis alias malis; unde sequitur, etsi eadem physice actio, possit esse libera [p. 59] & necessaria, non tamen eadem moraliter. Quia quemadmodum libertas est prima radix & fundamentum laudis & vituperii, ita etiam omnis moralitatis: subtracto igitur hoc fundamento, coruit [sic. caruit?] totum esse morale, quod illi innitebatur (p. 58-9).

I,xv,125. Dico secundo: praeter libertatem requiritur ad actum complete moralem, ratio aestimativa honestatis vel inhonestatis morum, adeoque conscientia in genere tanquam ejus regula. Dixi, complete, quia aliqui tam late loquuntur de actu morale, ut omnem actum humanum seu liberum dicant moralem, ab ratione praecedentis conclusionis, quibus favere videtur D. Thomas 1.2. in discursu quaest. 18 & 19. quod intelligi potest de morale incompleto. Ceterum est communis D. Thomae quaest. illa 18. art.5. Dicuntur, ait, actus morales secundum quod sunt a ratione. Et quaestione sequenti art.1. ad 13. Bonum in-quantum cadit sub ordine rationes, pertinet ad genus moris. Ratio enim est principium humanorum & moralium actuum.
Nota particulas, secundum quod & inquatum, quae significant locutionem formalem ac praecisam (p. 59). (...)

I,xv,126. Dixi, conscientia in genere, & ratio aestimativa honestatis vel inhonestatis, prout scilicet ab utraque determinate sumpta abstrahit; sic enim est regula actus moralis in genere, non autem prout est ratio, aut conscientia recta: sic enim est regula actus boni; vel prout est obliqua, imprudens, ac cuplabilis: sic enim est regula actus mali. (...)
Dixi morum, quales censentur singuli actus humani; quia videlicet frequentati faciunt ad mores.
Addidi, tanquam regula, scilicet etiam generice sumpta, non tantum obligans, sed etiam consulens; vel ut sic, ab utraque abstrahens; aliquo tamen modo dirigens, scilicet ex part sua, saltem in actu primo tanquam dictamen practicum applicans scientiam vel poten[p. 60]tiam ad actum modo explicato cap. 4 conclusione 3 (p. 59-60).

I,xvi,130: Suppono dari entia moralia qualiacumque, quae scilicet ad mores spectent, quod clarissimum est; cujusmodi primo sunt ipsi actus humani, ac morales, eorumque moralitas, bonitas, ac malitia, valor ac offensa, meritum & demeritum. Secundo ejusmodi etiam sunt dignitas ac potestas Pontificia, Regia, Sacerdotalis, valor pecuniae & similia; quibus adjungi potest causa & effectus moralis (p. 61).

I,xvi,139: Dico jam primo: entia moralia [p. 65] sunt ipsa entia realia, vel horum negationes moraliter, id est, in ordine ad mores spectata, seu denominata a forma, vel formalitate aliqua, secundum quam ad mores spectant. Dixi forma, quae saepe est extrinseca, & significatur in obliquo, vel formalitate intrinseca imo indistincta. Est revera communis, ut constat ex jam dictis; quod ostendi posset inductione de singulis entibus moralibus: tangam tantum praecipua, abstrahendo a peculiaribus difficultatibus, quae debent solvi ab omnibus.
Primo, ita ab omnibus explicatur esse justum & sanctum; seu justitia & sanctitas habitualis, quae est ens morale, & quidem dignissimum, si ullum, per qualitatem physicam, gratiam inhaerentem; quatenus scilicet acceptatur a Deo, vel reddit ei hominem gratum; aut entia quatenus est est principium morum, actuum justorum, bonorumque: qua item ratione omnes virtutes sua natura sunt morales (p. 64-5). (...)

I,xvi,142: Quinto, facilius explicatur causa moralis, ut sit ea quae physice, sed tamen libere agit; vel quae tantum applicat, vel inducit aliam causam jubendo vel consulendo: quibus item modis dicitur effectus moralis.

I,xvi,144: Dico secundo, actus vel omissiones morales eorumque moralitas, nil aliud est quam ipsi actus, vel omissiones physica & libera moraliter considerata, seu denominata a conscientia, ac ratione aestimativa eorundem honestatis vel inhonestatis juxta dicta praeced. cap. Quae conclusio utroque hoc cap. jam satis probata est, & explicata de moralitate generica: de speciali, id est bonitate sita in conformitate, malitia sita in difformitate cum eadem conscientia, idem ostendam libro seq. (p. 67)

I,xvi,145: Dico tertio: actus morales pendent a conscientia essentialiter, scilicet tanquam forma sui consitutiva.
Probatur, & sequitur ex dictis; quia actus moralis est quid concretum, adeoque compositum ex subjecto, quod est ipse actus liber significatus in recto, & forma constitutiva, quae est conscientia significata in obliquo: quo modo intrinsece constituitur & denominatur album ab albedine, extrinsece visum a visione.
Ubi abstraho a quaestione magis vocali ac philosophica, quam reali & theologica; an terminus debeat dici de essentia relationis, v.g. an objectum sit de essentia actus: quia ut dixi, conscientia non est terminus aut objectum, sed forma, & hac ratione, pars constituens actum moralem. Itaque etsi sit extrinseca actui secundum se spectato, non tamen actui morali ut sic (p. 68).

I,xvii,146. Dico primo: actus externus ab interno causatus unum cum illum est opus morale, sive bonum, sive malum, est communis (p. 68).

I,xvii,147: actually, there is only one act, but virtually, there can be two acts in it: the inner act of the will and the physical movement.
Respondeo, in his & similibus casibus etsi, sicut physice & actualiter est solum unus actus; ita etiam sit una libertas, moraliter tamen & virtualiter esse dupliciter libertatem, ut & actum: ... .
Probatur secundo, & confirmatur praecedens ratio ex cap. superioribus, quia moralitas desumitur a regula seu dictamine conscientiae, atque rationis, ergo etiam ejusdem unitas, ita scilicet, ut ibi sit duplex moralitas, ubi conscientia dupliciter advertit & distinguit; ut contingit in exemplis jam allatis (p. 69).

I,xvii,150: moralitas primario convenit actibus internis, secundario externis (p. 70).


 
 
 
 
areas of Interest
publications
courses
 
 
 
 
master thesis
PhD thesis
habilitationsschrift
 
 
 
 
 
links
hennig.de
grecore.de
 
hosted by
manitu.net